라틴어 문장 검색

Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 13:1)
cumque ad locum venisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci convenire quam pro omnibus cogitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 14:2)
— Ter conatus erat collo dare brachia circum, Ter frustra conprensa manus effugit imago.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 8:6)
ad quam non potuit conatus Maronis accedere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 2:5)
Ille de construendis montibus conatum insanae molitionis expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:3)
Ubi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 1:1)
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo, Tentandasque ratus moturi militis iras, Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:2)
(Dux erat ille ratis,) frustra qui vincula ferro Rumpere conatus, poscit spe proelia nulla, Incertus qua terga daret, qua pectora bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:32)
inter tot millia captae Circumfusa rati et plenam vix inde cohortem Pugna fuit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:34)
Caesar ut Hesperio vidit satis arva natare Sanguine, parcendum ferro manibusque suorum Iam ratus, ut viles animas perituraque frustra Agmina permisit vitae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:1)
Occupat hanc ferro rusticus atque secat, Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus Talibus et fibris numina prisca coli.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV4)
et bene 'tendit', tamquam contra verum, 'fovet' autem tamquam inbecillam adversus Troianorum conatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 185)
cuius ille conatum cum ad umbram lunae notasset, religatum prae se usque ad castra Graecorum egit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1667)
credens sibi non esse aptum, propter sua pericula, quibus numquam cariturum responsis cognoverat, nisi Troianis Palladium reddidisset, transeunti per Calabriam Aeneae offerre conatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 16611)
a qua cum precibus et promissis non potuisset Apollo ut secum concumberet impetrare, vim ei adhibere conatus est, cumque eam insequeretur et illa fugiens defecisset lassata, terrae imploravit auxilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 9110)

SEARCH

MENU NAVIGATION