라틴어 문장 검색

namque cum ea loca opposita Etruriae et velut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid novi molirentur, et Romanis reciperandi tuendique cura erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 94:1)
qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni invideret, eximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio, aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat, cum interim, si quis vere aestimare velit, a M. Furio recuperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 114:1)
reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:4)
etiam ad Alliam fusae legiones eandem quam per pavorem amiserant patriam profectae postea a Veiis virtute reciperavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 128:1)
cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt, quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 179:1)
sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni vi, ut reciperaturi ius consularibus comitiis amissum, adiuverunt, et cum ipsius viri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem qui ad dictaturam aperuisset viam censuram quoque in partem vocari plebes volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 226:1)
nec ab ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, cum in aciem armati exercitus processissent, salutationem factam et permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum viderent aversos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 489:1)
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia esset per populum Romanum stetisse, nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 13:1)
rem per se popularem ita dextere egit ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori reconciliarentur, nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato animo ea cura accepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 514:1)
septem milia militum sub iugum missa, praedaque ingens Luceriae capta receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa erant, et quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 213:2)
certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli opera navaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 224:2)
et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 316:2)
quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset et sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 320:2)
trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe reciperandae arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 347:1)
Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION