라틴어 문장 검색

Recitabat καταστερισμῶν eruditam sane luculentamque materiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 2:1)
multum sanguinis, multum sollicitudinis in ore, magna ornamenta recitantis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 3:2)
tam notabiliter pro fratre recitante primum metus eius, mox gaudium eminuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:2)
sed ego volo -, praeterea quod recitaturum statim ut venissem pollicebantur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 1:4)
postquam ego in urbe tu adhuc in Piceno, multo magis, seu quod ipsa loca in quibus esse una solemus acrius me tui commonent, seu quod desiderium absentium nihil perinde ac vicinitas acuit, quoque propius accesseris ad spem fruendi, hoc impatientius careas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 1:2)
Dicenti mihi sollicitus assistit, assidet recitanti;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 6:1)
Is cum recitaret, ita coepit dicere:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 2:1)
Tam sollicite recitaturis providendum est, non solum ut sint ipsi sani verum etiam ut sanos adhibeant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 4:2)
Recitabatur liber absolutissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 1:2)
Sua cuique ratio recitandi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 1:1)
Quo magis miror, quod scribis fuisse quosdam qui reprehenderent quod orationes omnino recitarem;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 2:1)
A quibus libenter requisierim, cur concedant - si concedunt tamen - historiam debere recitari, quae non ostentationi sed fidei veritatique componitur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 3:1)
Supervacuum tamen est recitare quae dixeris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:1)
Etiam, si eadem omnia, si isdem omnibus, si statim recites;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:2)
si vero multa inseras multa commutes, si quosdam novos quosdam eosdem sed post tempus assumas, cur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION