라틴어 문장 검색

paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus, - ut sacratas fide manus digressi a conloquio extemplo in eum armaremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 100:1)
inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque conlacrimantes suum patriaeque casum, alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 198:1)
ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 209:1)
his decretis ad exsequenda quae statuerant duces digressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 325:3)
his anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 599:2)
et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 137:1)
inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri videbantur hostes, obsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 411:1)
laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, invitum et cunctabundum et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 81:1)
ita digressi ex colloquio legati ad suos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 460:1)
et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 408:1)
ita digreditur Demetrius cum infestioribus quam si solus iret praesidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:2)
digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 286:1)
ibi divisis copiis, prius quam digrederentur, communiter ambo exercitus lustraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 202:1)
priusquam digrederentur a Corcyra, litterae a Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 389:1)
iam ego recurro huc.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2194)

SEARCH

MENU NAVIGATION