라틴어 문장 검색

inde et proxuma refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 246:2)
et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum - ita enim praeceptum erat - citato equo pergebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 41:1)
In ipsis quoque trepidatum navibus est, dum, ne hostes cum suis simul inrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo mora esset, praecidunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 536:1)
progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 247:1)
etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi, quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 251:1)
Romani victores in castra hostium spe praedae irrumpunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 113:3)
consul omnia oculis perlustrat ut, qua minima vi resistatur, ea parte irrumpat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 180:1)
et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter irrumpere conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 337:1)
cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:3)
in portam quaestoriam irruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 540:1)
capta ab ea parte castra erant, cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos qui intra vallum erant partim occidit, partim expulit castris et irrumpentibus obstitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 541:1)
ille quidem ferae bestiae vinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram verbis aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 83:1)
cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 83:2)
patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnes partes facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 283:1)
interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 411:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION