라틴어 문장 검색

At ea, quae urinam movent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem avertendo prosunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장20)
sed in copia reicienda sunt, iis potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장63)
Ergo sive id incidit sive iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias (V.28.11B, C) scripsi, vel avertenda concurrens eo materia vel digerenda vel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장17)
Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장12)
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:1)
Reiectum esse ab Asclepiade uomitum in eo uolumine, quod DE TVENDA SANITATE composuit, uideo;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 17:2)
sic enim auerti materiae cursum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 13:2)
Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:4)
Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 4:1)
Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 3:1)
Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, auertere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 5:6)
At ea, quae urinam mouent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem auertendo prosunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:3)
sed in copia reicienda sunt, is potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 12:2)
Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:4)
Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION