라틴어 문장 검색

caprae vero consuetudo haec in pastu videtur, ut semper altum pascendo petat, sed et sol in Capricorno incipit ab imis in alta remeare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:2)
DIS PATER VEIOVIS MANES, SIVE QUO ALIO NOMINE FAS EST NOMINARE, UT OMNES ILLAM URBEM CARTHAGINEM EXERCITUMQUE QUEM EGO ME SENTIO DICERE FUGA FORMIDINE TERRORE CONPLEATIS, QUIQUE ADVERSUM LEGIONES EXERCITUMQUE NOSTRUM ARMA TELAQUE FERENT, UTI VOS EUM EXERCITUM EOS HOSTES EOSQUE HOMINES URBES AGROSQUE EORUM ET QUI IN HIS LOCIS REGIONIBUSQUE AGRIS URBIBUSVE HABITANT ABDUCATIS LUMINE SUPERO PRIVETIS EXERCITUMQUE HOSTIUM URBES AGROSQUE EORUM QUOS ME, SENTIO DICERE, UTI VOS EAS URBES AGROSQUE CAPITA AETATESQUE EORUM DEVOTAS CONSECRATASQUE HABEATIS OLLIS LEGIBUS QUIBUS QUANDOQUE SUNT MAXIME HOSTES DEVOTI.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 10:1)
Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi Excipit, aut sacras poscunt Capitolia lauros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:77)
Patriae sedes remeamus in urbis, Impiaque in medio peraguntur bella senatu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:37)
Protinus abducto patuerunt templa Metello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:52)
Hic ubi compressum penitus deduxerat hostem, Victor et incolumis summas remeabat ad undas;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:44)
Tu remeare vetes quoscumque emiseris aestus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:67)
Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:40)
Interea domitis Caesar remeabat Iberis, Victrices aquilas alium laturus in orbem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:1)
Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua, Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:59)
Infandum tetigit cum sidera murmur, Tunc, Babylon Persea licet secretaque Memphis Omne vetustorum solvat penetrale Magorum, Abducit superos alienis Thessalis aris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:13)
Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas Promissam memini, cuius spe movimus arma, In quam distulimus vetitos remeare triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:21)
Di, quorum curas abduxit ab aethere tellus Romanusque labor, vincat, quicumque necesse Non putat in victos saevum destringere ferrum, Quique suos cives, quod signa adversa tulerunt, Non credit fecisse nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:57)
nam Medos proelia prima Exarmant, vacuaeque iubent remeare pharetrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:33)
Nam postquam frustra precibus Cornelia nautas Privignique fugam tenuit, ne forte repulsus Litoribus Phariis remearet in aequora truncus, Ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION