라틴어 문장 검색

Casusne, inquit, hos omnes ad te, Praetextate, contraxit, an altius quiddam cui remotis arbitris opus sit cogitaturi ex disposito convenistis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 4:2)
Nam capitibus alii et papaveris supplicari iussit, ut responso Apollinis satisfieret de nomine capitum, remoto scilicet scelere infaustae sacrificationis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:3)
inde ad quasdam Idus deflecti audio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:2)
Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta ut a carendo cerimonia.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 8:2)
Primis mensis post epulas iam remotis et discursum variantibus poculis minutioribus Praetextatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:1)
Nam neque simplex est animalibus mutis alimonia, nec ab illis quam a nobis morbi remotiores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:1)
remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:5)
Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est quasi nec turbulenta nec diluta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 16:2)
Nemora alta remotis Incolitis lucis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:34)
procul hoc ut in orbe remoto Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus Immaculata sui servetur sanguine Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:58)
Tunc furor extremos movit Romanus Oretas, Carmanosque duces, quorum deflexus in Austrum Aether, non totam mergi tamen adspicit Arcton;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:41)
Tamen ante furorem Indomitum duramque viri deflectere mentem Pacifico sermone parant, hostemque propincum Orant Cecropiae praelata fronde Minervae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:3)
Vel, cum tanta vocent discrimina Martis Iberi, Quid rapidum deflectis iter?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:18)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION