라틴어 문장 검색

Honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:5)
Nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in vitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea vident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:8)
"ense velut stricto quotiens Lucilius ardens infremuit, rubet auditor cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa, inde ira et lacrimae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I73)
quaenam est hic culpa puellae, si tibi displicuit nasus tuus?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI254)
illius lacrimae meditataque murmura praestant ut veniam culpae non abnuat, ansere magno scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI270)
culpa docentis scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII76)
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII50)
Defensor culpae dicet mihi
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII62)
Sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus, nam cum magna malae superest audacia causae, creditur a multis fiducia, mimum agit ille, urbani qualem fugitivus scurra Catulli:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII43)
velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus, unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan, sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV9)
tanta stat praedita culpa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:12)
tu mihi da tenuis auris animumque sagacem, ne fieri negites quae dicam posse retroque vera repulsanti discedas pectore dicta, tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:2)
tanta stat praedita culpa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:2)
quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:5)
Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION