라틴어 문장 검색

at id quidem repudiandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:1)
quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:6)
Illa vero omnibus in rebus repudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:4)
non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:3)
Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque ear rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:6)
qui cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii culpae, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:5)
erant, quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:6)
Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in eadem causa esset, deprecante accepta lex non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:11)
idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:2)
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 110:1)
praesertim si in aliis causis intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, nihil umquam pro me ipso deprecatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:2)
neque vero esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium senatus a re publica repudiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 3:3)
Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:3)
Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:1)
Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION