라틴어 문장 검색

notum tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam rem p., postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus ut obsisti non posset, me voluisse pacem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 6:2)
itaque excepti etiam estis me vehementer repugnante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 21 2:4)
equidem, si quid ipse sentiam quaeris, nec cur ille tanto opere contendat video, nec cur tu repugnes, nisi tamen multo minus tibi concedi potest quam illi laborare sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 5:2)
, cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga, Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura $(9) incendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 11:6)
sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo, noster.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:1)
quod si essent falsae notitiae (ἐννοίασ enim notitias appellare tu videbare) - si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:1)
nam tantum abesse dicebat ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:3)
Quae autem sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 56:1)
ergo si rebus conprensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:5)
Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant quas non habeat dinotatas, retenturum adsensun nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 78:1)
quae coniunctio quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:11)
cum enim sumeretur unum esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse conoessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero quo neget visa a falsis vera differre - nihil tam repugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 148:2)
non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:11)
' at eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:6)
quid restat nisi ut orem obtesterque vos, iudices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et imploro et exposco?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION