라틴어 문장 검색

Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장12)
Carmina qui quondam studio florente peregi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 1:1)
Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 27:1)
Haec erit uobis requies laborum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 4:1)
Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna 'vetat te rex colloqui'.
(카이사르, 아프리카 전기 57:5)
nec provinciae datur ulla requies.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:6)
polliceri se in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesar profectus esset, nulla tamen mendacii religione obstrictus videretur;
(카이사르, 내란기, 1권 11:3)
Ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장5)
His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 2장1)
Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis collocare legionesque in plures civitates distribuere.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장1)
Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 4장6)
Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus M. Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 51장1)
pervagantur totam urbem absque ulla requie.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM150)
58. Et iam isti fatigati pausabant in requie,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM229)
Si vero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi vitio non est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION