라틴어 문장 검색

quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 10:3)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum, aut humidum est, quod aut albidum, aut pallidum, aut lividum, aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 66:5)
idque omni paene sensu caret:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 19:2)
sed, quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 4:6)
Solet tamen evenire vel a primo natali die protinus, vel postea facta exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:3)
osi utrumlibet intestinum lividum, aut pallidum, aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:10)
nam sanguinem non emittunt, et omni sensu carent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:4)
dilecto caruit Byzantius ore senatus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:39)
qui caruit bellis, eunucho traditur annus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:75)
sed Marsya velox, dum suus est, flexuque carens iam flumine mixtus mollitur, Maeandre, tuo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:164)
sed caret eventu nimius furor;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:19)
complexu caruisse dolet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:55)
at Stilicho non divitias aurique relictum pondus, sed geminos axes tantumque reservat depositum teneris, quantum sol igneus ambit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:24)
Magnarum nec parcus opum geminare profundas distulit impensas, sed post miracula castris edita vel genero Romae maiora reservat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:110)
Quo magis prodigio simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod omni crimine caret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION