라틴어 문장 검색

Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
Dehinc usque Sequanam et circa fluenta Hisae omnem terram devastant incensis monasteriis et aecclesiis Christi, nemine eis resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:11)
tandem soluto tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari fidem vellent, eis resisterent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:4)
Et quia necdum eorum naves advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi firmare non desistunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:5)
Tunc Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:8)
Iterum Franci parant se ad resistendum, non in bello, sed munitiones construunt, quo illis navale iter interdicant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:9)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:6)
Quibus viriliter resistit Teutbertus comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:2)
Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:4)
Post haec Balduinus castrum refirmat et parat se ad resistendum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:1)
Cumque hi qui cum Karolo erant viderent se non habere unde ei resistere, civitate munita custodibusque delegatis, sub obtentu pacis acceptis a Rothberto obsidibus, noctu civitatem egressi cum suo rege ad Arnulfi regis auxilium cum suo rege se contulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:4)
Homines vero Balduini, videntes ei non posse resistere, pacem petunt, obsides regi dant, ad sauum dirigunt seniorem, ut, quid illis agendum sit, insinuet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:3)
Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 56:4)
Post haec usque Mosam in praeda exierunt, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION