라틴어 문장 검색

glans aluit ueteres, et passim semper amarunt:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 342)
Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, uagari, ipsa ego per montes retia torta feram, ipsa ego uelocis quaeram uestigia cerui et demam celeri ferrea uincla cani.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 97)
Nunc sine me sit nulla Venus, sed lege Dianae, caste puer, casta retia tange manu:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 910)
deinde in piscatoria quidam nave retibus operti circumvectique ita ad castra Romana conlocutique cum transfugis, et iidem saepius eodem modo et alii atque alii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 345:2)
Macedones pro vallo locati primo facile sustinebant Romanos, temptantes ab omni parte aditus, multum adiuvantibus, qui ex loco superiore fundis velut nimbum glandes et sagittas simul ac iacula ingerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 227:1)
consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandesque et modicorum qui funda mitti possent lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 246:1)
sagittis glande iaculis incauti ab omni parte configebantur nec quid agerent, ira et pavore occaecatis animis, cernebant et erant deprensi genere pugnae in quod minime apti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 263:1)
iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sic tum passim procumbebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 267:1)
et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 359:1)
cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 725:3)
Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1112)
savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 387)
pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 262)
si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant, qui hic albo rete aliena oppugnant bona.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 212)
pol magis sapisset, si dormivisset domi, nam nunc et operam ludos facit et retia, ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION