라틴어 문장 검색

ut te extollas sicut Adam, et dum vis adaequare Deum similitudine potestatis, divina praecepta despicias, et quae habebas, incipias amittere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:10)
quia ubi Satanas immisit se in cor Judae [Iscariotes], Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:12)
In te solo leges suas natura amiserit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:7)
Qui ergo rationabile illud amiserit, frustra de istorum sibi usu septem carnaliam munerum blandietur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:8)
Itaque ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:6)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)
Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:8)
nec retineri facilis ingentium prolapsio fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:5)
idemque columbam septem aliis diebus retinens patientiam in corrigendo necessariam docet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 1:3)
Et ille eviratus dicitur, qui sanguinis plurimum amiserit, etenim sanguinis effusione frigescit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:8)
Abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit, multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque, licet Graecis nominibus appellentur, quae eisdem ad arbitrium imposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 6:1)
Licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta, Franci quidem sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 33:1)
Et cum venisset accitus, praedicto die advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 4:1)
Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 1:1)
At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam (ut solebant antea) per concursatorias pugnas, hominum praedas agitabant et pecorum, quas non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant, interdum nihil conspicere prorsus quod poterat rapi permittebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION