라틴어 문장 검색

quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 118:1)
in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens naturam odisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:5)
vide rursus retro:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 111:19)
praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere aether, cumque eadem vicissim retro commeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:4)
in coniunctis autem verbis triplex adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 2:1)
Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:4)
Iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore anno sescentesimo rex erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:10)
cui subiecti sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:5)
et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret, ne laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:7)
et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 73:7)
id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 11:4)
sed itineris causa ut deverterer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 2:7)
Metellus cum prima luce furtim in campum itineribus prope deviis currebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:13)
devium est τοῖσ ἀπαντῶσιν et habet alia δύσχρηστα. sed de Formiano Tarracinam pridie Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:6)
hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam si ipse viveret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION