라틴어 문장 검색

istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:4)
Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:3)
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:1)
illi erat ut odisset primum defensorem salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:5)
reus enim Milonis lege Plotia fuit Clodius quoad vixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:6)
in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:15)
cum praesertim Q. Hortensius qui in hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:2)
id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 4:1)
Cum maiores ita constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:2)
an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:9)
possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 4:5)
qui iudicia manere apud ordinem senatorium volunt, queruntur accusatores se idoneos non habere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:1)
nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam accesserim demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis habeatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:1)
deinde accusatorem firmum verumque esse oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:1)
sunt et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION