라틴어 문장 검색

adiiciamus tamen eorum quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 325:2)
sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 327:2)
haec de Grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 332:1)
nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 332:2)
transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 348:2)
grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 407:2)
ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 414:1)
proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:4)
hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 4:1)
et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:1)
sed cum id aget, rhetoris officio fungetur non suo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 7:2)
et ne diutius disseram, quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 9:1)
nam si grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 9:4)
at si rhetor prima officia operis sui non recusat, a narrationibus statim et laudandi vituperandique opusculis cura eius desideratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 9:5)
quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION