라틴어 문장 검색

Legatis Gallicis saepenumero jam antea dictum, foedus nuperum, cum Britannis percussum, querimoniae causam Gallis nullam praebere oportere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.26)
Humanitate multa in captivos Americanos jam antea usus fuerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.32)
In quibus eminuere Henricus Clintonius, et Gulielmus Howe, equites Britanni, nec non Cornwallis, comes Anglus, qui sese multis bellis Europaeis jam antea insigniverat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.116)
' o seri studiorum, quine putetisdifficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonticontigit?
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장15)
Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et antea et postea ducum maximi duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 58:1)
Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,consul a terris omnia equis virisque quatiebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 8:1)
Enimvero Flaminino duce invios antea Chaonum montes Aoumque amnem per abrupta vadentem et ipsa Macedoniae claustra penetravimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 10:1)
Classis regia Polyxenidae Annibalique commissa - nam rex proelium nec spectare poterat, - duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodiis tota laceratur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 12:2)
Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 3:1)
Quippe cum classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora conplexus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 8:1)
THRACES antea saepe, tum maxime Rhoemetalce rege desciverant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:1)
Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 19:1)
Augustus deinde est qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur ex senatusconsulto cuius verba subieci:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:1)
Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit, et adicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:1)
multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo vexatam, sed semper eodem manere saxo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION