라틴어 문장 검색

'Potes igitur,' inquit Crassus 'ut alia omittam innumerabilia et immensa et ad ipsum tuum ius civile veniam, oratores putare eos, quos multas horas exspectavit, cum in campum properaret, et ridens et stomachans P. Scaevola, cum Hypsaeus maxima voce, plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere liceret, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 166:1)
nam et saeculis multis ante gymnasia inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt, et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 21:2)
Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti est, iudiciorum atque litium - riserit aliquis fortasse hoc praeceptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 99:1)
sed qui eius rei rationem quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:5)
haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:2)
Nam nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria insignis agitata ridetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:2)
eaque belle agitata ridentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:4)
Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa vultus et vocis imitatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:3)
vero cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:5)
ea, quia meditata putantur esse, minus ridentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:5)
Sed ore, vultu, [imitandis moribus,] voce, denique corpore ridetur ipso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:3)
naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:7)
ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:8)
rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:1)
" Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION