라틴어 문장 검색

Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:1)
Cuiusdam provincialis iocus asper innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:1)
Ad quod Caesar risit, emique avem iussit quanti nullam adhuc emerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:11)
Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 16:1)
Praeterea cantat, ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, iocos dicit, voces demutat, staticulos dat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 9:3)
Novimus et qui te transversa tuentibus hircis, Et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:9)
Mixtaque ridenti colocasia fundit acantho et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:4)
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:4)
De numero dentium, quem ille opinatus est, reprehendendus a me non est, cum ipse iam riseris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:2)
Risit Quintus delectatusque est, quippe alienissimus a suspicione furtorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:4)
Iocum enim tibi de rei vilitate conparans consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:2)
Quia et ex iocis seria facit violentia loquendi, hoc mihi absolvatis volo, cuius diu me exercuit vera deliberatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 15:2)
Illic postquam se lumine vero Implevit, stellasque vagas miratur, et astra Fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:3)
Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma- lignus interpres nec epigrammata mea scribat:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr4)
Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi, Materiam dictis nec pudet esse ducem.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION