라틴어 문장 검색

quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 223:2)
sunt qui neglecto rerum pondere et viribus , si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 254:1)
ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:3)
adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:1)
praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 118:3)
ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt, unde incipiant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 178:2)
tum illa, quae altiorem animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere vultum, frontem et latus interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat, nec pluteum, inquit, caedit nec demorsos sapit , etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 183:1)
quae fere accidunt iis, qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 31:5)
quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione , cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:1)
quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 274:5)
cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 219:1)
Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장10)
Videamus, ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:3)
media oris via abeat nec indocto et rustico more desaeviat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 8:3)
" Ridiculum est currere ad mortem taedio vitae, cum genere vitae, ut currendum ad mortem esset, effeceris."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION