라틴어 문장 검색

ita magno turbidus imbri molibus incurrit validis cum viribus amnis, dat sonitu magno stragem volvitque sub undis grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:13)
sic igitur debent venti quoque flamina ferri, quae vel uti validum cum flumen procubuere quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque impetibus crebris, inter dum vertice torto corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:14)
[fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:3)
omnia postremo quae puncto tempore cernis diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest, si minus omnia sunt e levibus atque rotundis, at non esse tamen perplexis indupedita, pungere uti possint corpus penetrareque saxa, nec tamen haerere inter se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:20)
nam simul ac ratio tua coepit vociferari naturam rerum divina mente coorta diffugiunt animi terrores, moenia mundi discedunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:4)
Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris diffugere forasque per os est editus aër, deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:10)
quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum spiritus unguenti suavis diffugit in auras aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:15)
nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre permanare malum, quin omnia perturbentur usque adeo [ut] vitae desit locus atque animai diffugiant partes per caulas corporis omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:14)
praeterea quaecumque manent aeterna necessest aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia sicut inanest, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summast aeterna, neque extra quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:11)
atria versari et circum cursare columnae usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi desierunt verti, vix ut iam credere possint non supra sese ruere omnia tecta minari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:11)
non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis praecipitisque locos vitare et cetera quae sint in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:2)
in multas igitur voces vox una repente diffugit, in privas quoniam se dividit auris obsignans formam verbis clarumque sonorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:8)
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, tris species tam dissimilis, tria talia texta, una dies dabit exitio, multosque per annos sustentata ruet moles et machina mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:2)
Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo, non altas turris ruere et putrescere saxa, non delubra deum simulacraque fessa fatisci nec sanctum numen fati protollere finis posse neque adversus naturae foedera niti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:1)
denique non monimenta virum dilapsa videmus, [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION