라틴어 문장 검색

enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare.
(아풀레이우스, 변명 3:8)
nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina
(아풀레이우스, 변명 6:6)
nam saepe oportet non modo similitudinem suam, uerum etiam ipsius similitudinis rationem considerare:
(아풀레이우스, 변명 14:9)
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere.
(아풀레이우스, 변명 15:8)
nam saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui.
(아풀레이우스, 변명 27:8)
at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat.
(아풀레이우스, 변명 32:2)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus?
(아풀레이우스, 변명 43:15)
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)
facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares.
(아풀레이우스, 변명 43:24)
mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur.
(아풀레이우스, 변명 67:3)
saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere;
(아풀레이우스, 변명 67:7)
nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Roma aduolauit metuens, ne si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret.
(아풀레이우스, 변명 69:4)
turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat:
(아풀레이우스, 변명 80:9)
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice.
(아풀레이우스, 변명 86:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION