라틴어 문장 검색

Ideo timentes et tremunt, qui virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:3)
mox reddita victor Quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris Invito pastore trahit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:48)
Sic fatus, quamvis capulum per viscera missi Polluerat gladii, tamen alta sub aequora tendit Praecipiti saltu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:70)
Nulli telum vibrare vacabat, Dum labat et fixo firmat vestigia pilo, Dum scopulos stirpesque tenent, atque, hoste relicto, Caedunt ense viam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:25)
At Pompeianus fraudes innectere ponto Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare Summa freti, medio suspendit vincula ponto, Et laxas fluitare sinit religatque catenas Rupis ab Illyricae scopulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:21)
iam te tollente furebat Pontus, et in scopulos totas erexerat undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:5)
Nam clausa profundo Undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor, Exiguo debet, quod non est insula, colli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:8)
pandit fossas, turritaque summis Disponit castella iugis, magnoque recursu Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua, Et silvas, vastaque feras indagine claudit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:15)
non segnior extulit illum Saltus, et in medias iecit super arma catervas, Quam per summa rapit celerem venabula pardum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:44)
Nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus Intra claustra piger, dilato Marte, quievit, Quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris Frangentem fluctus scopulum ferit, aut latus alti Montis adest, seramque sibi parat unda ruinam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:1)
Sic fatus, in ortus Phoebeos convertit iter, terraeque secutus Devia, qua vastos aperit Candavia saltus, Contigit Emathiam, bello quam fata parabant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:37)
tenebrisque remotis Rupis in abruptae scopulos extremaque curris Litora, prospiciens fluctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:22)
Dimisso in litora rege, Ipse per Icariae scopulos, Ephesumque relinquens, Et placidi Colophona maris, spumantia parvae Radit saxa Sami:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:16)
Haec ubi deseruit Pompeius litora, totos Emensus Cypri scopulos, quibus exit in Austrum, Inde maris vasti transverso vertitur aestu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:2)
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum, Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION