라틴어 문장 검색

Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:10)
Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:2)
Cumque Aman experimento probasset quod Mardochaeus non sibi flecteret genu nec se adoraret, iratus est valde
(불가타 성경, 에스테르기, 3장5)
Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum;
(불가타 성경, 미카서, 5장12)
Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae gentium.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장11)
Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장16)
Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장17)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장55)
Terrarum caelique sator, qui tempus ab aeuo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 2:1)
nomen adorabunt populi;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:176)
nec quisquam tantis e milibus obvius audet ire duci, sed regis iter fragrantis adorant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix34)
ambitur signis augustior infans, sentit adorantes galeas, redditque ferocem vagitum lituus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:85)
uberibus sanctis inmortalique dearum crescis adoratus gremio:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:89)
tu licet extremos late dominere per Indos, te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:141)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION