라틴어 문장 검색

' Propterea, inquit, praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:6)
Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave pondus aeris fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 32:2)
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 33:1)
Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 38:1)
Interim corpus Richardi post multas iniurias et contumelias (quae pro commemorationibus funebribus et exequiis plebi versus tyrannos esse consueverunt) obscure sepultum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:4)
Quanquam autem princeps fuisset in militari virtute probatus, atque honoris Anglici assertor strenuus, legislator item bonus, in levamen et solatium vulgi, tamen omnium opinione longe virtutibus et meritis eius praeponderabant patricidia et scelera.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:11)
si subditi permittantur leges regibus suis imponere, seque in ultionem eiusmodi sceleris prorsus ituros.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:7)
Sed ante omnia iniuriam urgebant qua rex reginam suam afficiebat, quod in eius iure non regnaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:6)
An nescitis tyrannorum ministros cruentos ad huiusmodi scelera perpetranda veluti cum laqueis in collo semper missos?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:10)
Attamen si tyrannis eius ad personam tantummodo nostram se extenderet (etsi sanguis noster regius iniuriarum sensum adaugeat), minus dolore afficeremur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 19:4)
Orationem autem suam se non posse absque honoris sui iactura et subditorum suorum periculo (quibus protectionem debebat) iniurias illas inultas pati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:5)
at inventa beant, et beneficium deferunt absque alicujus injuria aut tristitia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:9)
Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:7)
Certe in vindicanda iniuria aequalem se quis inimico suo sistit, in remittenda vero superiorem:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:4)
Iniuriam nemo iniuriae ipsius causa infert, verum ut ex ea lucri aliquid aut voluptatis aut honoris sibi conciliet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION