라틴어 문장 검색

quippe opifex veritus confundere sacra profanis distribuit partes animae sedesque removit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:134)
"Hoc te praeterea crebro sermone monebo, ut te totius medio telluris in ore vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse facta palam nec posse dari regalibus usque secretum vitiis;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:149)
gressus removete profani.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:2)
Di, quibus innumerum vacui famulatur Averni vulgus iners, opibus quorum donatur avaris quidquid in orbe perit, quos Styx liventibus ambit interfusa vadis et quos fumantia torquens aequora gurgitibus Phlegethon perlustrat anhelis — vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum et vestri secreta poli:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:9)
"curarum, Cytherea, tibi secreta fatebor.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:111)
admittit in altum cernentes oculos et late pervius umor ducit inoffensos liquido sub flumine visus imaque perspicui prodit secreta profundi.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:55)
"Ignavi domitor vulgi, deterrime fratrum", Pallas ait "quae te stimulis facibusque profanis Eumenides movere?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:112)
Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem conspicit Electram, natae quae sedula nutrix Oceani priscas inter notissima Nymphas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:93)
Improba mox surgit tristi de sede Megaera, quam penes insani fremitus animique profanus error et undantes spumis furialibus irae:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:34)
Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas porrexere manus inventaque tristia laudant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:54)
His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
si calcare Notum secretaque noscere Nili nascentis iubeas, mundum post terga relinquam;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:143)
Maurusius Atlas Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana mente patrem.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:38)
secreta Getarum nosse prior celerique dolis occurrere sensu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:99)
O quantum populo secreti numinis addit imperii praesens genius!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:265)

SEARCH

MENU NAVIGATION