라틴어 문장 검색

Quod nisi diligenter fuerit inspectum, nihil securitatis afferet quod fuerit superaedificatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:13)
Unde iam inquietando Christicolas pacem cum eis habere nequeunt:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:7)
Quam ob rem, quantulacumque reddita ecclesiis pace, coeperunt Christiani de latibulis consurgere, diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis et martyris inventum reliquo corpori unirent et iuxta suam facultatem condigno honore reconderent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:2)
Ille enim amor ab omnibus est eligendus quem obsequendi securitas assiduis facit amplexibus enutriri, immo, quod maius est, qui sine crimine quotidianis potest actibus exerceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:8)
mulier enim ab anno duodecimo firma potest securitate et invariabili amare tenore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:7)
"Sit ergo, quod quaeris, tibi plenaria securitate largitum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 4:2)
Amor praeterea inextricabiles consuevit hominibus et mortales guerras parare ac perpetuae pacis foedera removere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:1)
Olli grata quies et pax tranquilla verendum Composuit vultum, laetosque afflavit honores.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:3)
Tuque, Maria, tuos non unquam oblita Britannos, O diva, o patiens magnum expectare maritum, Ne terris dominum invideas, quanquam amplius illum Detineat, longamque agitent sub vindice pacem.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 19:2)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)
Excellentissime regine ac regali dignitate pollenti, Deo dilecte omnibus que sanctis amabili, monachorum matri et sanctarum uirginum duci, domine regine Gerberge, frater Adso, suorum omnium seruorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:1)
illis vicissim nobis, eadem fidei lege et securitate constrictis. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:23)
Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:9)
Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION