라틴어 문장 검색

Hic, autem, annus, de quo nunc agimus, seditionem gravem apud milites legionis Pennsylvaniensis secum attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.10)
Die Januarii primo, tredecim millia militum legionis istius, in seditionem apertam erupere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.11)
Wayne, dux Americanus, qui legioni isti praeerat, seditionem compescere incassum nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.13)
Etsi horum postulata justissima erant, tamen, dum in seditione aperta continuarent, nil his concedendum jure posse Washingtonius duxit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.19)
De his militibus Pennsylvaniensibus, deque ea seditione satis jam dictum puto:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.24)
Washingtonius, qui tunc in castris erat, periculum providebat, ac nequis literis ex istis tumultus aut seditio oriretur, sedulo cavebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.33)
Seditio, tamen, in comitatibus occidentalibus Pennsylvaniae orta est ;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.30)
Seditionem autem et tumultum apud legionem Pennsylvaniensem sedare incassum conatus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.103)
nec a seditionibus aut tumultibus diris gravibusque abstinere destiterunt, donec ad Napoleonem Bonaparte, fortunae filium, rerum summa delata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.150)
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0211)
"Ubi enim in vobis dissensiones et aemulationes, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:23)
Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:23)
Sin autem et tertius ille γηροβοσκο`σ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:15)
Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION