라틴어 문장 검색

densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII4)
Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 18:3)
Sextum fortuna in Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis servavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 87:1)
omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tamen ostendat quod effecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 8:3)
quamquam firmissima pubes His sedeat castris, iampridem Caesaris armis Parthorum seducta metu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:18)
procul hoc ut in orbe remoto Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus Immaculata sui servetur sanguine Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:58)
Caesar, ut emissas venti rapuere carinas, Absconditque fretum classes, et litore solus Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi Laetificat Magni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:26)
Huc fractas Aquilone rates submersaque pontus Corpora saepe tulit, caecisque abscondit in antris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:25)
Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:3)
Iam pelago medios Titan demissus ad ignes, Nec quibus abscondit, nec si quibus exerit orbem, Totus erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:33)
Dividit Euphrates ingentem gurgite mundum, Caspiaque immensos seducunt claustra recessus, Et polus Assyrias alter noctesque diesque Vertit, et abruptum est nostro mare discolor unda, Oceanusque suus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:44)
lacrimas non sponte cadentes Effudit, gemitusque expressit pectore laeto, Non aliter manifesta putans abscondere mentis Gaudia, quam lacrimis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:63)
abscondunt gemitus, et pectora laeta Fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum (O bona libertas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:106)
laqueataque tecta ferebant Divitias, crassumque trabes absconderat aurum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:4)
Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION