라틴어 문장 검색

Pavent ad introitum medici trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur et, si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur ac simulata laetitia mens intrinsecus avara torquetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:14)
Nunc nobis per aliam semitam ad eundem locum perveniendum est, ne videamur praeterita et obsoleta quondam calcare vestigia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:8)
Sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultavit et lusit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:8)
"Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos et semitas pedum vestrorum supplantant."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:39)
Necdum introitus, iam exitus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:26)
semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X149)
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI4)
ut facile agnoscas e levibus atque rutundis esse ea quae sensus iucunde tangere possunt, at contra quae amara atque aspera cumque videntur, haec magis hamatis inter se nexa teneri proptereaque solere vias rescindere nostris sensibus introituque suo perrumpere corpus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:3)
haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe tam magnis ventis tempestas atque tenebrae coperiant maria ac terras inpensa superne, undique quandoquidem per caulas aetheris omnis et quasi per magni circum spiracula mundi exitus introitusque elementis redditus extat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:8)
idcircoque ei divinos honores esse decretos, et ob merita introitus et exitus aedium eidem consecratos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 2:2)
Etenim, sicut Nigidius quoque refert, apud Graecos Apollo colitur qui Θυραῖος vocatur, eiusque aras ante fores suas celebrant, ipsum exitus et introitus demonstrantes potentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 6:1)
Alta Suburani vincenda est semita clivi Et numquam sicco sordida saxa gradu, Vixque datur longas mulorum rumpere mandras Quaeque trahi multo marmora fune vides.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII3)
Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos, Et modo quae fuerat semita, facta via est.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI2)
vix modo 'aegre'. primi vel in primo introitu collocati, vel periculo primi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3343)
'ostia' vero aut litora sunt, aut exitus fluminis in mare, aut introitus portus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6886)

SEARCH

MENU NAVIGATION