라틴어 문장 검색

Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장1)
consules M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi viam complevere, disiecti et ut cuique libitum flentes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장7)
Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장1)
At Piso praemisso in urbem filio datisque mandatis per quae principem molliret ad Drusum pergit, quem haud fratris interitu trucem quam remoto aemulo aequiorem sibi sperabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장1)
Drusus Pisoni, si vera forent quae iacerentur, praecipuum in dolore suum locum respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장3)
Piso Delmatico mari tramisso relictisque apud Anconam navibus per Picenum ac mox Flaminiam viam adsequitur legionem, quae e Pannonia in urbem, dein praesidio Africae ducebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장1)
Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장1)
igitur paucis familiarium adhibitis minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장9)
Pompeium patronos petenti iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livineius Regulus adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia reo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장3)
Die senatus Caesar orationem habuit meditato tem- peramento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장1)
simulque illud reputate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego nimiis studiis iure suscenseo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장6)
id solum Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte eius anquiritur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장12)
post quem Servaeus et Veranius et Vitellius consimili studio et multa eloquentia Vitellius obiecere odio Germanici et rerum novarum studio Pisonem vulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장4)
solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장3)
sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION