라틴어 문장 검색

numquid madido sapor inditus ori vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent, per varios gustus instructa ut prandia ducat in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 186)
"non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus oppugnat sensus liquidos bellove lacessit, sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque congredimur, quorum dominatibus umidus iste et pigris densus nebulis obtemperat aer."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1127)
"nimirum vacuae credentur frivola famae, quae miseros optare iubet quandoque futuri spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem desidiam pigro rerum meditamine palpent."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 159)
"Vitium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8121)
sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:7)
Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:6)
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:2)
sors ista senectae debita erat nostrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:15)
Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:1)
aut illae pedibus conexae ad limina pendent, aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:3)
urgent inpavidi te Salaminius Teucer, te Sthenelus, sciens pugnae sive opus est imperitare equis, non auriga piger.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 159)
pone me pigris ubi nulla campis arbor aestiva recreatur aura, quod latus mundi nebulae malusque Iuppiter urget;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 224)
frui paratis et valido mihi, Latoe, dones et precor integra cum mente nec turpem senectam degere nec cithara carentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 316)
Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et viarum militiaeque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 62)
Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION