라틴어 문장 검색

illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 13:2)
Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 2:3)
nos etiam cum scribimus, interpungere adsuevimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 11:3)
si non diu, perdis antequam adsuescas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 9:6)
adsuesces et dicere verum et audire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 6:4)
Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:3)
" In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 2:4)
Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera, fortius, cum adsuevere, patiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 34:4)
Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 35:1)
non adsueverunt animo esse contenti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 10:3)
sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:4)
Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 18:6)
a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:2)
His sermonibus et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:1)
Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION