라틴어 문장 검색

Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, victima pro templo cur cadat icta Iovis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 911)
si genus est mortis male vivere, terra moratur, et desunt fatis sola sepulchra meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 440)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri notitiam serae posteritatis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 822)
at cum Tarpeias esses deductus in arces, dum caderet iussu victima sacra tuo, me quoque secreto grates sibi magnus agentem audisset media qui sedet aede deus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 910)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)
victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권194)
placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri victima tarda deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권226)
morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est Hellespontiaco victima grata deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권247)
tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis, albaque percussa victima fronte cadat, utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos vota rogate deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권403)
habent alias maesta sepulchra faces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권352)
Telluri plenae victima plena datur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권444)
egresso victima maior adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권484)
"cur detur sacris nova victima, quaeris?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권637)
"displicet heredi mandati cura sepulchri:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권409)

SEARCH

MENU NAVIGATION