라틴어 문장 검색

" Fili hominis, Nabuchodonosor, rex Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omne caput decalvatum et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam.
“사람의 아들아, 바빌론 임금 네부카드네자르는 티로를 치려고 자기 군대에게 힘겨운 일을 시켰다. 모든 군사의 머리털이 빠지고 어깨가 벗겨지기까지 하였지만, 티로를 치려고 애쓴 일에 대한 보상을 그 자신도 그의 군대도 티로에서 받지 못하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 29장18)
Unde vehementer indignati et adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto, crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione mundus excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id quod plangebant commiseram.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:3)
Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt oculis et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus serviens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:4)
Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria dedicanda, quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem tribuat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 9:1)
Quid ergo mirum si ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale assignemus?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:9)
Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam et ad tempus plurimum desolatas, divine misericordie respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est et se eis quoque verum exhibuit Paraclitum et circumadiacentes populos misericordes eis atque propitios effecit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 5:1)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)
Sed et cum ait Apostolus Christum surrexisse a mortuis per gloriam Dei Patris (Rom. VI, 4), id est per virtutem divinae potentiae, vel Patrem eum a mortuis suscitasse, et vivificaturum esse corpora nostra, vel ab eo Filium, vel Spiritum sanctum missum esse, vel ei Filium obedisse, quasi proprie vel specialiter Patri tribuit, quae ad potentiam pertinere videntur, ut ex his quoque insinuetur maxime ad personam Patris, juxta ejus, ut dictum est, proprietatem, ea quae potentiae sunt ascribenda esse, sicut Filio ea quae ad animi rationem vel sapientiam pertinent, sicut est judicare quod discretionis est. Unde scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:13)
Sed et quando hominibus apparere ad aliquid docendum Deus legitur, Filio id magis quam alteri personae tribuitur, eo quod docere ad sapientiam necesse pertineat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:16)
XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:1)
Sic et caetera sacramenta quae in Ecclesia conficiuntur, ex bonitate Dei spiritui tribuenda sunt, ut ex hoc patenter innuatur ipsum divinae bonitatis affectum, atque divinae gratiae dulcedinem Spiritus sancti vocabulo exprimi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:3)
Bene autem et per indignos sive infideles maxima Deus operatur, qui verbis asini prophetam docuit (Num. XXII, 28), ne si per magnos tantum magna operaretur, virtutibus meritisque hominum magis quam divinae gratiae haec tribuerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:16)
et quodammodo multiplex esse secundum effecta putatur, quod est seipsum in corpora scindere, secundum quod ipsa videlicet anima inseparabilis comes est corporum, cum hanc scilicet multiplicitatis scissuram nullo modo quantum ad seipsam habere possit, sed, ut dictum est, quantum ad effecta suorum videlicet distributione donorum, cum etiam isti gratiam, aliam illi tribuat, et seipsum singulis non aequaliter vel eodem modo conferat, ut hinc quoque alium spiritum iste, alium ille habere dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:2)
Bene itaque dicit animam ipsam quoddam medium esse, id est mistum ex individua in se substantia, et dividua per conjunctionem corpoream, id est conjunctionem ipsius ad corpora, quando scilicet ipsa ad rem quamlibet creandam vel regendam atque disponendam se applicat, sicut animalis anima corpori suo sua impertiens beneficia, cui etiam philosophus totam vim et concordiam proportionalem numerorum tribuit, ut divinae gratiae bonitate universarum rerum concordiam consistere doceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:4)
Sic et Apostolus totius Ecclesiae concordiam unitatemque demonstrans, eam unum corpus Christi appellat, per quosdam nexus, et compagem fidei, et charitatis, ex diversis fidelibus conjunctum, sibi ita invicem servientibus et administrantibus, quasi diversa membra in uno corpore, ex quibus alterum alterius eget obsequio, uno omnibus spiritu praesidente, et diversa in diversis operante, sicut anima in diversis totius corporis membris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION