라틴어 문장 검색

sed non omnia nos ducentes ex Graeco sequuntur sicut ne illos quidem, quotiens utique suis verbis signare nostra voluerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 204:3)
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 11:1)
apertum testamentum, deinde signatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 176:3)
si aut is in quem signatum est, aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 23:2)
ut, si is, cui argentum omne legatum est, petat signatum quoque, utatur genere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 156:2)
Nihil obstat quo minus matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 252:3)
dissimilia sic deprehenduntur, Non si, qui argentum omne legarit, videri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo , quod est in , dari voluisse creditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 253:2)
et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 93:2)
nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 159:1)
nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 238:2)
et ex factis, quibus persona signatur, thalamo quae fixa reliquit impius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 248:2)
quo magis signanda est utriusque rei differentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 4:3)
maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam [auimo] metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 308:2)
atqui corporis quoque motui sunt sua quaedam tempora et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:1)
ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION