라틴어 문장 검색

" Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:6)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 17:5)
neque adhuc de pectore caedis excessere notae, signataque sanguine pluma est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:13)
hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
Post cinerem cineres haustos ad pectora pressant, adfusaeque iacent tumulo signataque saxo nomina complexae lacrimas in nomina fundunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:7)
Tura dabat primis et verba precantia flammis vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:1)
Protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), deque suis unum famulis pudibunda vocavit et pavidum blandita "fer has, fidissime, nostro" - dixit, et adiecit longo post tempore "fratri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 47:2)
Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 24:1)
induitur velamina mille colorum Iris, et arcuato caelum curvamine signans tecta petit iussi sub nube latentia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 66:2)
qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 15:2)
Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo et solata deam est, "refer, o carissima," dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 69:3)
Pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:3)
fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphae veteres dixere Camenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:4)
Urnaque Aeneia nutrix condita marmoreo tumulo breve carmen habebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION