라틴어 문장 검색

ingreditur pedibus laceris per loca senta situ et vepribus angelico comitata choro, et licet horrida nox sileat, lucis habet tamen illa ducem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.10)
quin ad antiquum numerum trahetur viva post poenae specimen puella, morsque 1 vincenti, cui sanguis hinc est fons et honoris, additis 2 Gaio (nec enim silendi) teque, Crementi, quibus incruentum ferre provenit decus ex secundo laudis agone, ambo confessi Dominum steterunt acriter contra fremitum latronum, ambo gustarunt leviter saporem martyriorum, haec sub altari sita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba, quam servat procerum creatrix purpureorum nos pio fletu, date, perluamus marmorum sulcos, quibus est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.36)
dudum coquebat disserente martyre Asclepiades intus iram subdolam stomachatus alto felle, dum longum silet bilemque tectis concipit praecordiis;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1144)
"iam iam silebo:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1260)
"sed iam silebo;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1449)
iam loculos ditata fidem 1 spectabat inanes, aeternam numerans redituro faenore summam, horruit invictae Virtutis fulmen et inpos mentis Avaritia stupefactis sensibus haesit certa mori:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1161)
cornicinum curva aera silent, placabilis inplet vaginam gladius, sedato et pulvere campi suda redit facies liquidae sine nube diei, purpuream videas caeli clarescere lucem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1180)
de iurgio siletur.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 233)
tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:6)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:4)
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:14)
Tertia sed postquam maiore hastilia nisu adgredior, genibusque adversae obluctor harenae - eloquar, an sileam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:9)
" Haec effata silet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:11)
tranquillo silet, immotaque attollitur unda campus, et apricis statio gratissima mergis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:2)
arrectae mentes stupefactaque corda Iliadum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION