라틴어 문장 검색

Respondit, malum pravumque ingenium hominis facit ut dubitem, confidenter an constanter, certe paratissime.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 31:3)
Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua existimabitis addenda commutanda omittenda, indicetis mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 5:1)
A simplicitate tua peto, quod de libello meo dicturus es alii, mihi dicas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 10:1)
Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 4:1)
Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 5:1)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)
Noveram simplicitatem eius, noveram comitatem;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:2)
Quam me delectat quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia simplicitate fide vixerimus!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 2:3)
Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 9:1)
Non est autem simplicitatis meae dissimulare apud bonitatem tuam obiter te plurimum collaturum utilitatibus rei familiaris meae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 5:1)
Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam et immodicam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 8:2)
Si me non veterum commendant magna parentum Nomina, si nostri sanguinis auctor eques, Nec meus innumeris renovatur campus aratris, Temperat et sumptus parcus uterque parens - At Phoebus comitesque novem vitisque repertor Hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, Et nulli cessura fides, sine crimine mores Nudaque simplicitas purpureusque pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 37)
Nec silicum venae nec durum in pectore ferrum, Nec tibi simplicitas ordine maior adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 112)
Sive rudis, placita es simplicitate tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 413)

SEARCH

MENU NAVIGATION