라틴어 문장 검색

Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 3:3)
Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 4:1)
Sed modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites summittantur quam quibus vitis sufficere queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 5:2)
Fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore dividi debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 5:3)
Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam velut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris alimenta meant et ad summum perveniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:2)
sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque bracchiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 1:2)
Nec debemus committere, ut bracchia pleniora trunco sint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 3:1)
Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus trunco est applicitus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 1:2)
Hoc tamen si vetus et exesa est superficies trunci;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:1)
Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut verrucae similis furunculus relinquatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:1)
Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:3)
Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:4)
Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:3)
quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 12:3)
Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION