라틴어 문장 검색

"siste, puer, lacrimas!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권212)
"(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권267)
pagum lustrate, coloni, et date paganis annua liba focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권374)
mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci omne solum lustrant idque piamen habent, aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, tunc cum ferales praeteriere dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권16)
illa nocentis impia lustratos ponere facta putat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권19)
Summa dies e quinque tubas lustrare canoras admonet et forti sacrificare deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권547)
Ante tamen, quam summa dies spectacula sistat, ensifer Orion aequore mersus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권265)
iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon lustrarat, terrae cornua trina suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권329)
"semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, cum lustrant celebres vellera secta vias."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권52)
lustrantur purae, quas facit ille, tubae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권451)
"sistite vos lacrimas, ipsa medebor"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권107)
Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe, Destituant oculos sidera clara tuos . Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer, Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter . Exul , inops erres , alienaque limina lustres , Exiguumque petas ore tremente cibum . Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore, Noxque die gravior sit tibi , nocte dies . Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:1)
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , Corpore lustravit non diuturna suo , Utque novum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi . Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:1)
quam cupiens falsam summo delabor Olympo et deus humana lustro sub imagine terras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:4)
Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION