라틴어 문장 검색

Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:16)
Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:24)
Certe in vindicanda iniuria aequalem se quis inimico suo sistit, in remittenda vero superiorem:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:4)
Etenim ei, qui sua consilia profert, non facile quis se adversarium profiteatur, verum assentabitur potius, et libertatem loquendi in libertatem cogitandi vertet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:9)
Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quae defectus proprius naturales in honoris sui incrementum vertere nitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:4)
Etenim sicut contagio in sanas partes serpit easque corrumpit, ita etiam, quando invidia statum occupaverit vel optima reipublicae mandata et instituta, in odium vertit et graveolentiam quandam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:3)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)
At paulo post eadem liga contra ipsum regem vertit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 7:5)
Caedes similiter Demetrii, Philippi Secundi Macedonis filii, vertit se in patrem, qui mortuus est ex maerore et poenitentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:7)
Est astutiae quoddam genus quod Anglico proverbio felem in aheno vertere satis absurde dicitur, cum ea verba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 14:2)
Res est profecto prudentibus ridicula et satyra digna affectores istos videre, in quot formas se vertant et quali utantur arte quasi prospectiva, qua superficies appareat corpus quod profunditatem aut dimensionem solidi habeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:6)
Cui raro rationes suas inspicere datur, eum quae computationi subiacent in certos reditus atque etiam sumptus vertere convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:14)
Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:12)
Verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur, aut certe mercedes aliquam secundariam captabunt, aut denique supplicantis spes dum negotium vertitur in usum proprium convertent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:6)
Similiter existunt quidam futiles et vani qui, cum aliquid vel sponte procedit vel manu potentiore cietur, si modo ipsi vel minimam rei partem attigerint, continuo putant se machinam totam vertere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION