라틴어 문장 검색

Turba enim non est societas dicenda, et facies hominum nihilo plus sunt quam in porticibus picturae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:7)
Isthic enim exemplum docet, relevat societas, emulatio stimulat, gloria animos extollit, ita ut in huiusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 2:3)
Certe multipicatio et (ut chymicorum vocabulo utar) proiectio super naturam humanam consistit in societatibus bene institutis et disciplina salubri informatis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 2:4)
Hoc enim societati quemvis ineptum reddit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:17)
Quae non indicaverat ei populum et cognationem suam; Mardochaeus enim praeceperat, ut de hac re omnino reticeret.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장10)
necdum prodiderat Esther cognationem et populum suum iuxta mandatum eius; quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther, ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장20)
Quomodo enim potero sustinere malum, quod passurus est populus meus, et interitum cognationis meae? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 8장6)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장28)
Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:
(불가타 성경, 아모스서, 3장1)
" Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
(불가타 성경, 아모스서, 3장2)
Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장17)
" Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장20)
Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장22)
Et abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: "Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem secundum pristinum".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장3)
Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore; et accepit epistulas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION