라틴어 문장 검색

tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate trium principum occupatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 12:2)
Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 77:1)
Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 1:3)
Praeclarum, inquit, diem mihi fore video, cum et vos adestis et adfuturos se illi quos ad conventus nostri societatem rogari placuit spoponderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:1)
Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 21:1)
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
dulcibus enim cum πέψει societas infida.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:4)
undique colles Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:3)
nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:5)
et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:3)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)
sed esse in igne diversissimas qualitates nullam secum habentes societatem rebus manifestis probatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 22:2)
recepto aut in societatem accepto, aut de periculo liberato, ut frugesque receptas et medioque ex hoste recepi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6663)
sed ut significemus, nos sic digredi, ut ostendamus, eos numquam in nostram communionem esse venturos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 805)
sed aliud dicit, id est, qui fuerunt casti dum in communione vitae versarentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6612)

SEARCH

MENU NAVIGATION