라틴어 문장 검색

interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 14:2)
Quisquis autem fluore aeger est, quum venit in balneum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 16:4)
dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 3:7)
Atque in ipso solio recte cibi aliquid assumitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 6:2)
interpositis denis diebus, demittendus est aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 13:1)
Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par modus ex passi hemina;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 22:1)
tum descendere in solium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 70:8)
et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adjectum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 3:3)
Deinde, interpositis duabus horis, in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:1)
ut demittatur in solium, ut eodem modo panniculus, eodem lana superinjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:12)
qua levata, solium supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 31:7)
caesariem tunc forte Venus subnixa corusco fingebat solio.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:55)
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
Iret adhuc in verba dolor, ni Iuppiter alto coepisset solio (voces adamante notabat Atropos et Lachesis iungebat stamina dictis):
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:130)
si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:271)

SEARCH

MENU NAVIGATION