라틴어 문장 검색

sollicitae iuxta pallescunt gaudia matris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:180)
per terram pars ducta rotis, longoque morantur ordine plaustra vias montanis plena triumphis et fera sollicitis vehitur captiva iuvencis, explebat quibus ante famem, quotiensque reflexi conspexere boves, pavidi temone recedunt.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:166)
Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 10:3)
Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:1)
reputaret tenebras et vigilatam convivio noctem omniaque temeritati et inscitiae propiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장9)
Germanici exercitus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias partis fovissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장5)
ea pars morum eius quo suspectior sollicitis adoptanti placebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장5)
'Numquam apud vos verba feci aut pro vobis sollicitior aut pro me securior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장1)
nec in tenebris uigilauit umquam nisi assidente aliquo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 2:2)
ac si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum cenaculo manebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 2:4)
unus homo nobis uigilando restituit rem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 5:3)
Vrbis annonaeque curam sollicitissime semper egit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 1:1)
nam ante mediam noctem plerumque uigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure dicendo obdormisceret uixque ab aduocatis de industria uocem augentibus excitaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 2:2)
reliquum temporis cum magna trepidatione uigilauit opperiens coeptorum exitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 3:1)
in principatu maturius semper ac de nocte uigilabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION