라틴어 문장 검색

Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel!
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:5)
"Quod aetatis sum, vobis approbatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari, nec vos, qui iureiurando astricti iudicatis, inductos servuli mendacio peierare."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:3)
Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:3)
Venus vero gaudens et hilaris laetitiam suam saltando toto cum choro professa est.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:2)
Nec mora, cum noctis atrae fugato nubilo sol exsurgit aureus, et ecce discursu religioso ac prorsus triumphali turbulae complent totas plateas tantaque hilaritudine praeter peculiarem meam gestire mihi cuncta videbantur, ut pecua etiam cuiuscemodi et totas domos et ipsum diem serena facie gaudere sentirem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:3)
"En ecce pristinis aerumnis absolutus Isidis magnae providentia gaudens Lucius de sua Fortuna triumphat."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:10)
"Tibi respondent sidera, redeunt tempora, gaudent numina, serviunt elementa:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:4)
rursus denique quam raso capillo collegii vetustissimi et sub illis Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato vel obtecto calvitio sed quoquoversus obvio, gaudens obibam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:8)
Adveniente igitur Aethelwulfo rege a Roma, tota illa gens, ut dignum erat, in adventu senioris ita gavisa est, ut, si ille permitteret, pertinacem filium suum Aethelbaldum cum omnibus suis consiliariis a totius regni sorte expellere vellent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:1)
Ad haec illa, arridens et gaudens atque affirmans:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:5)
quod si inopinate evenerit, segregasse gaudebimus.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:8)
Quod ego audiens et gaudens festinus quaternionem promptum paravi, in cuius principio illud non iniussus scripsi, ac in illa eadem die non minus quam tria alia sibi placabilia testimonia, illo imperante, in eodem quaternione, ut praedixeram, scripsi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:10)
Uberius id possum per fratrem quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:3)
Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea aut de ipsa tua benivolentia gavisurus, verum etiam hoc a te postulem ac flagitem.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 2:7)
Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum et omnes fratres, qui tecum ac de te in domino gaudent.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION